# Opera 134

Marco Girolamo Vida, Opera, DIVO PAVLO APOSTOLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/134

Auxilium prius, & fauor omnipotentis olympi.
Ecquibus egregiè factis, quo munere Saulus,
Qua pietate Deum sibi conciliauit, vt vltrò
Tam nigra mentis de nocte repente vocatus
Tam claram in lucem, tantísque ereptusr ab vndis
Tam tuta pelagi securus in arce sederet?
Ille quidem primis veri contemptor ab annis
Gaudebat Christo infestis se opponere signis,
Ne noua religio surgens se ferret in auras,
Quam pater omnipotens tandem mortalibus aegri
Ostendit placitam sibi prisca nube remota,
Legiferi aduentu nati, qui cuncta nouaret,
Quóque magis sancti cultores incumbebant
Hanc veluti eductam struere, atque attollere cali
Atque recens latas orbi diffundere leges:
Acrius hoc vrgens animis hostilibus ille
Omnia deturbare: piísque obsistere coeptis,
Tantus amor patrias inerat defendere leges.
Ille etiam cum paene puer pubescere primum
Inciperet, mollíque genas vestire iuuenta,
Sacrilegis sese adiunxit socia arma sequutus,
Dum Solymi insontem saxorum grandine dirae
Obruerent iuuenem, qui primus sanguine fuso
Post caeli indigno mulctatum funere regem
Purpurea meruit caput insignire corona.
Nec dehinc ille etiam crescens iuuenilibus annis
Destitit incepto, vsque piis minus aequus, ad vnum
Omnibus intentans lethum, genus omne perosus:
Donec praecipitem altitonans, & ad ima ruentem,

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
