Latin
DIVO PAVLO APOSTOLO
Marco Girolamo Vida, Opera 137
Unproofread scanNot analysed yet
Compellátque virum, &diuino pignore firmat.
Saule, ades huc animo: tibi amico ab numine veni,
Luminis amißi iucunda vt luce recepta
Desuper affleris caeli omnipotentibus auris.
Haud ignota audis: eadem scio, nam modò qui me
Hucadigit, tibi detexit manifestius idem.
Ille tuos etiam mihi porrò ostendit honores,
Quanta tuae faueat caeli indulgentia laudi,
Quam iunctus superùm sis regi, prae omnibus vnus
Delectus iam, qui totum noua sacra per orbem
Diuulges verborum opifex, vberrimus oris.
Quae furiis modò carpebas agitatus iniquis,
Omnibus haec propter caput obiectare periclis
Haud renues, vltróque insigni occumbere letho.
Haec fatus liquida accuruum lustrauit in vnda,
Vnde animis scelus eluitur, veterúmque parentum
Crimine contractae excedunt contagia labis.
Inde manum superimposuit, templísque sacratis
Praeposuit, populiísque ducem dedit esse docendis.
Interea afflato visi caua lumina circum
Scintillare ignes, velutíque erumpere ahenae
Squamae oculis, lucémque hausit, visúsque recepit,
Atque suae victu rediêre in pristina vires.
Continuò Saulo planè mutatus ab illo,
Qui modò vbique pios ferro vinclisque petebat,
Longè alios verso accepit cum nomine sensus,
Et iam Paulus erat, subitò illi copia fandi
Verborum, rerúmque potens prudentia venit
Orra magis, studio quam, aut vllo parta labore.
Iam claros hominum fandi fabricator adibat
Conuentus, medióque foro diuina loquutus
Pendentem populum insueto sermone tenebat,
Semine ab aethereo terris venisse virum, quem
Venturum toties vates cecinêre per orbem,
Quo veterum lueret scelus exitiale parentum
Proditus, &laesum placaret sanguine numen
Ipse suo, morti pro cunctis deditus vnus.
Atque haec crebra quidem, populósque ad sacra vocabat