Latin
DIVO PAVLO APOSTOLO
Marco Girolamo Vida, Opera 139
Unproofread scanNot analysed yet
Territus inceptis perstat, nec flectitur vsquam.
Quóve magis pugnant acres, hoc amplius ore
Fulminat; atque aperit vetiti noua lumina veri,
Praefatus sanctas nil se conuellere leges,
Sed legum arcanos penitus recludere sensus,
Amotisque palam nebulis ostendere Solem.
Dum loquitur, circum ora silent, &sensibus imis
Illapsus faciles animos, ac mollia fando
Fingit corda premens, viuaeque loquentis ab ore
Visae exire faces, labrisque erumpere flammae,
Et vibrans rupto velut aethere linguatonare.
Iámque Palaestinam monitis impleuerat oram,
Atque omnes genus Isacidum quas incolit vrbes
Cornigeri degens sub vatis legibus aeuum,
Cùm pater omnipotens templi in penetralibus altis
Astitit oranti, atque alias quoque luce carentes
Iußit adire plagas, aliâsque capesseregentes,
Barbaricas, Graiâsque, Italoque à sanguine cretas,
Quas coleret, lucisque nouae splendore rigaret
Nil veritus, fidens nil se praesente timeret.
Ergo animi intrepidus nil ille horrebat acerbi,
Omneis per mortes mente imperterritus ibat
Sponte sua. quas aerumnas, quos mente labores
Inuicta tulit, hûc illuc, terraque, marique,
Iactatus? non ille dapis, non ille quietis
Aut somni memor instabat, placitóque labori
Indulgere odiis primorum obiectus iniquis.
Ille etiam insidias muro demissus ab alto
Perfunem euasit, nocti &se crediditatrae.