Latin
DIVO PAVLO APOSTOLO
Marco Girolamo Vida, Opera 143
Unproofread scanNot analysed yet
Italiae tandem portus, Lauiniaque arua,
Et pulcher Tybris: tibi enim super omnia in ipsis
Roma oculis, dirúsque Nero est, &Romulus ensis.
Felix Roma ducum non tantum elata trophaeis
Quantum morte tuasfelicíque inclyta busto.
Scilicet huic vni caelum concesserat vrbi,
Vt Cilicas internatus Perseide Tharso,
Quam vastum procul à nostris mare diuidit oris,
Hic spoliis moriens peteres supera alta relictis.
Illa tuos obitus vidit miserata cadentem,
Explentem regis crudeles sanguine poenas,
Regis inhumani materna caede madentis.
Illa tuum vidit caput à ceruice recisum,
Dum caderet, resilire icta ter pondere terrae,
Atque solum vndanti toties signasse cruore,
Ad signum subitos laticum erupisse liquores,
Treísque adeo, vt fama est, secretos margine fontis