Latin
DIVO PAVLO APOSTOLO
Marco Girolamo Vida, Opera 148
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc vnum tibi cor, tibi mens hunc deperit vnum
Quem semel ex pertus hausisti pectore toto,
Toto animo, tota seclusus corpore mente.
Fertunate animi, quod paucis contigit olim,
Hausisti mortalis adhuc mortalibus oris
Lucis inaccessae iubar, immemorabile lumen.
Illa tibi viuo sublata nube tueri
Orà datum est, quorum aspectu illustrata beantur
Omnia, quae superae vix possunt cernere mentes
Alituum caelestum acies, gens incola caeli.
Fortunate animi, quàm dulci pectus amore
Tunc tibi flagrabat? quanta dulcedine? quali
Nectare perfusus praecordia distillabas?
O ego cur illo infelix, si sontibus ista
Praemia erant ipsis, non sum quoque tempore natus,
Seruatus sterile, extremúmque relictus in aeuum?
Scita tamen caeli alta latent, penitúsque reposta
Arbitria ad nostros non peruenientia sensus.
Omnia quae te nunc oculis vidisse putarim,
Haec adeo sunt illa, nefas quae ferre sub auras
Mortali aiebas, sed relligione premenda.
Hinc largum epotus mortali pectore flumen
Hausisti, quo corda rigas, quo plenus inundas.
Hinc largam effulgens mortali lumine lucem
Hausisti, qua corda reples. qua nubila differs.
Et licet omne ipsum vulgo deffundere flumen,
Arcanamque tibi vetitum sit prodere lucem:
Attamen ipse adeò torrens fluis vndique, vt ad nos
Stillantes veniant transfusim in pectora guttae,
Eque tuo erupti radij de Sole redundent.
Timotheus bibit inde, bibit Titus: inde Philemon,
Et Solymi in primis hausere, humilisque Colosse,
Cumque Epheso, solo nunc nomine clara Corinthus,
Et Galatae, &Macedum populi, Aemathijque Philip
Atque potens Latium ac rerum pulcherrima Roma. (pi, Felices, queis parta tuis ea gloria dictis. Nunc etiam monimenta manent, semperque manebunt. Salue hominum, interpres, lux gentibus addite vbique,