# Opera 160

Marco Girolamo Vida, Opera, DIVO LAVRENTIO MARTYRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/160

Magna parat, medióque foro iubet ilice secta
Ingentem struxisse pyram, iuuenémque superbum,
Ni cedat, flammis viuum torrere minatur.
Protinus vndanti caeli alta ad culmina fumo
Ingens erigitur, dum robora pascitur ignis.
O qui res hominum mortaliâque omnia summis
Imperiis regis, atque tuo sub numine torques.
Haecne vides, paterísque? adeon te deficit ignis,
Fessaque dextra tua est? cur caeli innubila cerno
Atria, & aëreos piceo sine turbine campos?
Cur tonitru ingenti cessas caelum omne ciere?
Disijce crudeles caelestibus ignibus ignes.
Hic nihil iste suos nisi numina mana tyrannus
Sentiat esse deos. tremat vnum cuncta videntem,
Cuncta gubernantémque & nutu cuncta mouentem,
Vósque adeo maria alta voco, pelagique profunda,
Quae siccam aßiduis tellurem tunditis vndis,
Fontésque, fluuiíque, lacúsque huc ite liquentes,
Et plenis diras riuis restinguite flammas.
Aut vos ô grauidae pluuia succurrite nubes,
Et sancto infamem iuueni defendite pestem.
Iam superans altè congestam exhauserat ignis
Materiam, & multa stabant sola feruida pruna.
Huc statuunt fulcrum infandum, exitiale cubile
Vectibus intextum ferreis, atque aere rigenti
Compactae in morem cratis, cui plurimus ater
Subijcitur fumus, semustáque robora subdunt.
Ecce autem egregius iuuenis, miserabile visu,
Haud dubiam ad mortem rapitur. hînc cominus
atque hic

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
