Latin · Dactylic hexameter
DIVO LAVRENTIO
Marco Girolamo Vida, Opera 172
Unproofread scanNot analysed yet
Aëra per, fluctúsque supra sine ponte, sine vllis
Nauigiis rapidae correptus turbinae nubis,
Ocyor aut Euri pennis, aut fulminis igni,
Nec te oculis potuêre sequi trans flumina, donec
Conspexêre amnis ripa vlteriore canentem
Caelicolûm tanto grates pro munere regi.
Talia frustrati viderunt multa, nec vnquam
Gens infesta tuum potuit contingere corpus,
Donec purpurea emeritum insignire corona
Omnipotens statuit pater, è tenebrísque vocare
Iucundam ad lucem semper florentis olympi.
Tum demum ipsius Ticini in littore captum
Sponte ferunt gladio colla obiecisse secanda,
Et nil mutato laetum isse ad funera vultu.
Nec commune tamen fuit, aut sine numine lethum:
Nam caput exectum penitus ceruice cadendo
Blandum nomen adhuc seruantis cuncta sonabat,
Et longo erectus tenuit se tempore truncus,
Viuus adhuc veluti vigor, &vis pristina adesset:
Quo monstro attoniti crudeli caede madentes
Agnouere Deum, veniámque immanibus ausis
Orantes verum tenebris hausere fugatis,
Omnia quae in numerum memores altaria circum
Dicimus hic nullus qui non mihi succinat, ordo est,
Nulla tuis quae non titulis indulgeat aetas.
Nempe tibi primos pueri, mixtaeque puellae
Semper vere legunt flores, &cerea cantu
Dona ferunt, variisque onerant altaria frugum
Primitiis demore, viri, matrésque suorum