# Opera 173

Marco Girolamo Vida, Opera, DIVO LAVRENTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/173

Ipsae etiam tibi dant operum testantia fructum
Munera, bombycum folles, linique maniplos
Enodis, albúmque oculo nigrante fasellum.
Tu populi praesens vota audis rite vocatus,
Auertísque tuis precibus mala plurima genti,
Concilians nobis auersum crimine nostro
Caelestùm regem, & quodcunque piacula pubis
Infecêre, tuo tu diluis ipse fauore,
Et tua, qua multum polles, nos gratia seruat.
Nunc vero si nostrae vnquam fuit vlla salutis
Cura tibi, aut nostri si te mouêre labores,
Nunc ò nunc pater auxilio, nunc munere nobis
Est opus alme tuo, tantis occurre periclis,
Quae nostris, nisi pulsa vetes, ceruicibus instant.
Inter se reres aduersi bella lacessunt:
Militis ipsi inopes nos semper praetereuntis
Praeda sumus: nostros manus est externa labores.
Aspice nos, & tanta tuis dispendia pelle.
Vitam inopem nostro liceat tolerare labore,
Solarique famem, paruósque educere natos.
Si quid praeterea in nostris fraudísve, dolíve est,
Corrige tu, & meliorem animum prece suffice genti.
Nos furto nihil inter nos carpamus auari
Diues quisque suo: pateant noctésque, diénsque
Praedia nostra: domus nullo custodem relictae
Nullos nocturno metuant neque tempore fures.
Ipsi iam culmis sint tuti arentibus agri,
Pratâque, syluaeque, & pictis vineta racemis.
Surripiant nec iusta auidi plus parte coloni.
Assuescantque satis dominorum inhibere iuuencos, Sponte sua pactos nec agro subducere sulcos.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
