Latin
DIVO CASSIANO MARTYRI
Marco Girolamo Vida, Opera 174-2
Unproofread scanNot analysed yet
Pictores Christum dant tibi ferre humeris.
Quem gestans quoniam multa es perpessus amara,
Te pedibus faciunt ire per alta maris.
Id quia non poteras, nisi vasti corporis vsu,
Dant membra, immanis quanta gigantis erant,
Vt te non capiant, quamuis ingentia, templa,
Cogeris &rigidas sub Iouc ferre hyemes.
Omnia quòd victor superasti dura, virentem
Dant manibus palmam, qua negis altus iter
Quod potis, ars tibi dat, nequeat cum fingere vera. Accipe cuncta bono tu bonus ista animo.
DIVO SYLVEST. PONT.