# Opera 187

Marco Girolamo Vida, Opera, I0. MATTH. GIBERT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/187

Si tibi fors vnquam, si tempora forte dedissent
Pro templis, arisque tuum effudisse cruorem,
Atque ita purpurea caput insignire corona,
Nullum ideo horrebas discrimen sponte subire,
Iam duris animum assuetus quaecunque ferendo.
Et si quando (etenim virtus obnoxia semper
Ictibus, infestique pios odêre profani)
Horrida tempestas te contra forte coorta est,
Inconcusso animo te fluctibus opponebas
Omnibus, & fractas temnebas arduus vndas.
Nec tamen autores noxae, cum perdere posses
Ipse tuis opibus, saeuibas vltus in ipsos,
Sed veluti meritos bene, amica mente fouebas,
Et caros inter nullo discrimine habebas,
Tantum illis meliorem animum, mentemque precatus.
Quae nos erudiens propiora exempla docebas
VItrò ignominiam ferre, & conuitia inultos
Aequo animo, & mala sponte pati, mentemque benignam

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
