# Opera 192

Marco Girolamo Vida, Opera, DIVO HOMOBONO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/192
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/192

Sunt sponte visa in arcula.
Quid? obuio cùm pauperum
Non abnuisti coetui,
Quod afferebas vineae
Fossoribus pactum merum,
Cados inanes prodigus
Lympha replesti fluminis,
Quae visa mox bibentibus
Merum colonis nobile.
Per se tibi templi fores
Vltro patebant vi sua,
Dum nocte concinentium
Choros adires flaminum.
Ascriptus inde caelitum
Choris beatis, indicas
Apud Deum qua polleas
Rerum satorem gratia.
Funus venitur ad tuum.
Caeci vident, claudi meant,
Muti lequuntur, audiunt
Surdi, leuantur languidi.
Quin & sepulchrum sub tuum
Ducunt furore percitos.
Nunc vsque cedit protinus
Vis inferae potentiae.
Regi tamen sit gloria
Horùm datori munerum.
Qui trinus vnus omnia
Regnat Deus per seculâ.
DIVO THOMAE AQVINATI. Aeta dies nobis rediit voluentibus astris, LQua Volsci Thomas decus, & lux vnica Aqui

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
