Latin
DIVO HOMOBONO
Marco Girolamo Vida, Opera 193
Unproofread scanNot analysed yet
Digressus terris caeli aurea templa petiuit.
Ferte rosas, date thura, pio date carmina vati.
Ille Deo ante diem plenus, puerilibus annis
Mortales contempsit opes, contempsit honores,
Quicquid opis potuit miseris partitus egenis,
Quos exercebant morbíque, algorque, famésque,
Nobilium longè fugit tecta ampla parentum,
Fortunámque domus, inopem traducere vitam
Maluit, atque humiles coetu cum paupere sedes
Antetulit habitare, rudi male tectus amictu.
Fortunate puer, non haec sine numine venit
Mens tibi, sed teneris iam tum Deus adfuit annis.
Fortunas fragiles, perituráque gaudia vulgi
Despiciens, sequeris longè meliora, supernísque
Aspiras opibus diuùm, regnísque beatis,
Nulla tibi quae vis vnquam, nulla auserat aetas
Si non regifico hîc tibi diues regia cultu
Luxuriat, si non ostro fulgens comitatus,
At secura quies, &raris nota voluptas.
At tibi tranquillam permulcent ocia mentem,
Ocia laeta, quibus mortalès pectore curas
Exutus vacuo egregias amplecteris arteis,
Atque choris prope par degis caelestibus aeuum,
Regum sceptra animo superans, ipsaque beatus,
Pauperie, duris dum pares legibus vltrò.