Latin
DIVO HOMOBONO
Marco Girolamo Vida, Opera 198
Unproofread scanNot analysed yet
Obuius amplexis magno sub Caesare rebus
Succurrat, patriísque auertat sedibus hostem
Sit vestrae tibi cura domus, sit cura tuorum
O Aualae gentis decus, vtque ex orbe tenebras
Vnus tu sola quondam ratione fugasti,
Gentibus &clarum potuisti ostendere lumen:
Sic eadem quoque nunc aliquis de stirpe nepotum
Terrorum has tenebras victricibus auferat armis
Atque adeo hunc iuuenem pietate &fortibus ausis
Insignem, modò qui generi superauerat vnus,
Omnipotens pater his velit aspirare trophaeis.
Non ille ignarus decorum, non ille triumphis
Insuetas, veterum sed famam egressus auorum
Tanto operi sat erit, nec onus detr ectat iniquum.
Hunc olim Italiae portus laetantis, &vrbes
Excipiant redeuntem, armis felicibus vltum
Argolicas arces, Solymâmque, &nobile bustum.
Vix praedam ingentem capiant, Turcasque frementen
Regia Parthenope, Procytéque latrantibus vndis
Cincta, Pythecusaeque, &vestri moenia Aquini.
Quòd si perstat adhuc caeli tamen ira, malísque
Nondum finis adest, etiamque admissa luendum,
Nec malè amica viro hunc permittunt tempora laudem,
Huic peperit sobolem egregiam pulcherrima coniux.
Qui pueri? quantum ostentant virtutis amorem?
Nec iam vllum occasum metuit domus alta, nec vllum
Progenies finem: spes fulsit tanta nepotum.
Haec saltem de tot natis crescentibus vni
Debita suspensis maneat victoria bellis,
Si tibi
D. MARG. VIRG.
Si tibi nunc intra Sirenum moenia templa
Alfonsus dicat, &propriam pater erigitaram:
Ille suis laudem eximiam concesserit vltrò,
Nec pulchris genitor natorum inuiderit ausis.
Tolle tuum caelo genus, &res aspice nostras.