# Opera 199-2

Marco Girolamo Vida, Opera, DIVAE MARGARITAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/199-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/199-2

Non te vesani valuit vis vlla tyranni
Vertere, non diraeve minae flexere, precésve,
Non ingens auri pondus, non munera opima.
Ille tuo ardebat nimium crudeliter igni.
Optabátque tuos thalamos accensus amore,
Quandoquidem Armenias parforma inuenta pro vrbes
Nulla, tamen multae Armenias viguere per vrbes.
Mortales sed enim tu non dignata Hymenaeos
Caelesti face flagrabas, & regis amore
Caelicolum, cui formam vni, mentémque sacraras,
Pro quo etiam tantos voluisti ferre labores.
Hunc vnum suspirabas, hunc scilicet vnum
Noctes, atque dies infixum corde gerebas.
Quin etiam vera pro religione, pudorémque
Vitro laeta dares gladio cum colla secanda,
Hunc vnum exiliens caput a ceruice vocabat.
Ille igitur tibi, conditio vt mortalis adempta est,

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
