# Opera 204

Marco Girolamo Vida, Opera, DIVAE MARGARITAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/204

Venturi secura, inopum partiris in vsus.
Iam tibi lucentes gemmae, iam purpura, & aurum,
Tectáque marmoreis sordent subnixa columnis.
Iam species vilis, iam vilia munera formae,
Et solitum tibi dulce nihil: mortalia temnis
Omnia, sublimíque animum defigis olympo.
Ille sibi aeterno te captam iunxit amore,
Qui nos morte sua tenebris eduxit ab atris,
Crimináque effuso deleuit nostra cruore.
Huic vni te Nympha colis, huic pecteris vni.
Hos vnos tacito suspiras pectore amores.
Atque ideo vitas hominum vestigia, & vrbem
Effugis incomitata, petis loca sola, nec horres
Praeside freta Deo saeuarum lustra ferarum.
Non tamen omne solum corditibi: sed placet vnus
Montis oliuiferi, Solymorum qui imminet vrbi,
Altus apex, quem saepè tuos audimus amores
Cum sociis lustrasse Deum sub mole latentem
Corporea, fessumque oleis iacuisse sub altis.
Quóve pudicitia incolumi vis omnis abesset,
Veste genus mentita, virúmque imitata latebas.
Fortunata, amplis opibus, rebúsque relictis
Sede sub angusta, tuguríque in pauperis antro
Pauper agis duram non paupere pectore vitam.
Vincis opes animo, nuper quibus ampla fluebas,
Nec quicquam tibi defit habes quando omnia in vno
Quo frueris, quo cuncta refers. ille omnia solus
Est tibi: nil illum praeter tibi, quem cupis vnum
Saucia, suspirásque, imísque e sensibus ardes,
Noctes atque dies animo haec vna add ita cura. Saepe ideo terris subuecta mente relictis nta ße Tolleris alta petens, liquidumque per aëra vecta racolm simi Carpis iter, superas nubes, atque aethera tranas,

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
