Latin
DIVAE MARGARITAE
Marco Girolamo Vida, Opera 205
Unproofread scanNot analysed yet
Sanctorumque acies volucrum te terna pererras
temi
Concilia, hac illac vestigans lumine paßim
Quem sine fine ardes, quem cor tibi deperit vnum,
nt,
Donec eum teneas tandem complexa repertum.
Illum animo, tota illum hauris laetißima mente.
rum.
Totum obiens acie (neque enim dimittis) acuta.
Nec tibi diuina labefiunt lumina luce,
Qua frueris, miráque animum dulcedine pascis.
Interea exanimum lethi ceu frigore corpus
Labitur, &dulci torpent tibi membra sopore.
Et pigeat castas post vincula sacra puellas
Spernere mortales ignem vnum propter amores?
Non tamen inuidia volucertibi defuit hostis
Noctipotens pulchris semper contrarius orsis.
Ille tibi memorabat opes, memorabat amores,
Quos fugeres, priscae, &reuocabat ad ocia vitae
Mollia, desidiasque, animum conuellere nixus.
Tu saxo veluti turris fundata vetusto
Stas contra, &fractas obiectu reiicis vndas,
Illius obiectu, cui toto pectore flagras.
Te quoties petiit, toties certamine victus
Ceßit, &exutus, fidit quibus, arma reliquit,
Vsque adeo, vt pugnae fugeret se credere iniquae,
Et tremeret nigris manus importuna sub oris.
At non vlla etiam durae solatia vitae
Hîc tibi erant aliunde, cchors neque deerat amantum