Latin
COELITIBVS VIRGINIBVS
Marco Girolamo Vida, Opera 210
Unproofread scanNot analysed yet
Pro vobis quoque qui integer peremptus?
Hunc vt sensibus intimis amatis,
Toto vt pectore deperitis vnum,
Et vestro est in amore nilamarum.
Haec mi dicite virgines. Sed vnum est
Quod nunc vos aliud velim rogatas.
Id mi dicite puriter roganti,
Haec inter quid agunt mei ambo ocelli
Margarita rosa prior recenti,
Et forma Pelage haud minus venusta,
Quas nos plus oculis amamus ipsis
De nobis meritas bene, atque amantes?
Ecquae illis aliae venustiores
In vestra choreae vacant corona?
Vt ô vt mihi nunc videntur ambae
Post caelidominam, Dei parentem
Praelucere, aliâsque praeterire
Subsultim celeris duces choreae.
En blando vt pede, blandulóque motu,
Casto vt corpore, castulísque ocellis,
Haec vt purpureo rubens in ostro,
Illa vt candidulo albicans ligustro
Laetae virgineis vtraeque palmis.
Saluete ô simul aetheris puellae
Omnes aureolae, integellae &omnes.
Nos interdum opibus iuuate vestris,
Qui mortalibus ignibus calemus,
Vestrae nos facis vstulate flamma.
Deste mecum virgines, &integri IPueri &puellae, &omnis aetas maxime Casti, &pudicae coniuges adhuc viris lunctae, aut solutae vinculis iugalibus.