Latin
COELITIBVS VIRGINIBVS
Marco Girolamo Vida, Opera 212
Unproofread scanNot analysed yet
Nullius ipse externae opis porrò indigus.
Quos vero habet neglectui, in praeceps sinit
Ruere misellos, ac malis prorsum omnibus
Circumuenit, dans cuique pro merito, vt lubet,
Vltor seuerus criminum, mortalibus
Perterrefaciens conscia intus pectora,
Caelum trisulcis cum coruscat ignibus,
Tonitruque templa concutit caelestia.
Nohiscum enim persaepe agatur saeuiter,
Nobis nisi eius praesto vbique filius
Ad esset aduocatus; &se opponeret
Caro parenti, is dum parat nos funditus
Vertere, malísque, quae meremur, perdere
ui detegit, quae passus est olim volens