# Opera 212-2

Marco Girolamo Vida, Opera, COELITIBVS VIRGINIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/212-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/212-2

Vulnera peremptis pro salute publica.
Hunc supplices homines in omnibus adeunt
Discriminibus, & aduocatum vnum admouent.
Verum quia plerunque suppudet reos
Adire recta regium gnatum vnicum;
Hunc deprecatorem vt sibi illico parent,
Néve alloquantur eum sine internuntio,
Prius adhibent de ciuium numero aliquos,
Et, aduocatum qui precentur, aduocant,
Seis sint adhuc nos inter hîc superstites,
Siue in supernam iam aduolarint curiam.
Est tutius verò aduocare quos scias
Intra receptos iam aetheris domicilia.
Neque est verendum ne aduocati exaudiant,
Quod oppidò remoti ab iis habitent plagis,

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
