# Opera 213

Marco Girolamo Vida, Opera, COELITIBVS VIRGINIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/213
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/213

Humúsque ab astris absiet quàm plurimum.
Vident piorum animae, ac volucres spiritus
Semper beati humana facta, & audiunt:
Sed non suapte acie, suóve lumine:
His omnia repraesentat ante oculos sua
In luce soboles cuncta cernentis Dei
Rerum fideles suggerens imagines,
Hunc intuentes intuentur omnia.
Quaecunque opus, vel quae haud pater eis abnuit,
Itidem audiunt omnia vocati caelites,
Et obsecrati pro obsecrantibus obsecrant.
Est ille speculum, est vnus idem Echo omnibus.
Ob id tamen mortalium ipsi mentibus
Haud inseruntur. solus illapsu Deus
Adest, & animis influit praesentia,
Solusque propitio fouet nos numine.
Nulli creato est numen, aut diuinitas.
Vult ipse post se nos tamen venerarier
Honore proximo Quirites aetheris,
Et supplicabundos sepulchra visere,
Et quicquid eorum adhuc apud nos reliquum est,
Nec thura eis negare, nec crocum, aut rosam:
Quare agite mecum adeste cuncti, & aetheris
Onerate votis vniuersam curiam,
Nobis beneuolum vt aduocatum sedulo
Reddant, suâque caelites nos euehant,
Qua plurima pollent apud eum gratia.
Is dehinc parentem propitium nobis dabit,
A quo perenni vt fonte, cuncta fluunt bona.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
