Latin
DIVIS CAELITIBVS
Marco Girolamo Vida, Opera 215
Unproofread scanNot analysed yet
Vt mox leuati vinculis,
Grauique mote corporis
Migremus ad vos illico
Vestros adoptati in choros.
Poßimus haec vt assequi
Vobis rogandus maximus
Ter vnus ille quibona
Patens opum, dat omnia.
Mnes rogatos Vida vult quàm maxime,
Qui legerint versus suos, si offenderint
Quippiam, quod alienum à sacris mysterijs
Videatur, ante ne improbent, quam intelligant.
Nam recta sentit cum optimis, &asserit
Quae firma patrum comprobat consensio.
Omniáque, quae scripsit, bona scripsit fide.
Nec factiosum ferre genus hominum potest,
Qui vt esse videantur aliquid, vetera eleuant,
Nouâsque semper èfferunt ineptias,
De industria recta deerrantes via.
Si quid per imprudentiam dixit tamen,
Quod parte ab vlla claudicare censeant,
Vult esse non dictum, abolitumque funditus,
Et ipse iam nunc abrogat dicto fidem.
M. HIERONYMI VIDAE CREMO
NENSIS,
CHRISTIADOS LIB.
PRIMVS. Vi mare, qui terras, qui caelumnumine comples Spiritus alme tuo, liceat mihi munere regem Bis genitum canere, è superi qui sede parentis