Latin
DIVIS CAELITIBVS
Marco Girolamo Vida, Opera 221
Unproofread scanNot analysed yet
Centum alij Scyllas, ac foedificas Harpyias, (ras.
Et quae multa homines simulacra horrentia fingunt.
At centum geminus flammanti vertice supra est
Arbiter ipse Erebi, centenâque brachia iactat
Centimanus, totidemque eructat faucibus aestus.
Omnes luctificum fumumque, atrósque procaci
Ore, oculísque ignes, &vastis naribus efflant.
Omnibus intorti pendent pro crinibus angues
Nexantes nodis sese, ac per colla plicantes:
In manibus rutilaeque faces, vncique tridentes,
et.
Queis sontes animas subigunt, atque ignibus vrg
Nec minus illi etiam diuersis partibus orbis
Conueniunt properi, qui terris omnibus errant
Hortantes scelera, ac varijs mortalia ludunt
Pectora imaginibus, rectique obliuia suadent:
Nec non ventorum, tempestatumque potentes,
Nubiuagum genus, haud certa regione locati,
Nimborum in media consueti nocte vagari.
Ergo animis prompti, atque opibus coiere parati
Vna omnes: fremitu vario sonat intus opaca
Regia, rex donec nigram igne tricuspide dextram
Armatus coetu in medio sic farier orsus:
Tartarei proceres, calo gens orta sereno,
Quos olim huc superi mecum inclementia regis
Aethere deiectos flagranti flumine adegit,
Dum regno cauet, ac sceptris multa inuidus ille
Permetuit, refugitque parem. quae praelia toto
Egerimus caelo, quibus olim denique vtrinque
Sit certatum odijs, notum, &meminisse necesse est.