Latin
DIVIS CAELITIBVS
Marco Girolamo Vida, Opera 223
Unproofread scanNot analysed yet
Isteantem quamuis mortalia membra caducus
Induerit, tamen est nostris imperditus armis.
Nimpe ego saepe adij, coramque interritus vrgens
Tentaui insidiis nequicquam (non ea me res
Falsam habuit, neque enim nunc primum talia cerno)
Quas non in facies, quae non mutatus in ora
Acceßi incassum? semper me reppulit ipse
Non armis vllis fretus, non viribus vsus:
Seltantum veterum repetito carmine vatum
Inita tentamenta, dolos, &vim exiit omnem.
Eigoquae mihi nunc surgit sententia pandam.
Illeiter antiquas Solymorum instaurat ad arces,
sitlicet inuisus magnae primoribus vrbis: Quippe sacerdotes odijs ingentibus illi infensi insidias, vt cuique est copia, tendunt Solliciti veterum pro religione parentum, Vtferro incautum superent, &funere mulctent: Quandoquidem ille nouos ritus, noua sacra per vrbes
Instituit, priscasque audet rescindere leges.
Hic opibus vestris opus: en nunc confieri rem
Tempus ad est in eum cuncti maioribus illos
Inflammate odiis, &vera, &praua canentes,
Pestiferúmque animis furtim inspirate venenum,
Ne victi, oblitíque iras corda aspera ponant:
Sed saeui magis, atque magis, stimulísque subacti
deribus absistant nunquam, nisi caede peracta.
Si verò, si quis sociis ex ipsius vnum
Bis senis capere, atque dolis peruertere poßit,
Res confecta, motus penitus sublatus &omnis.
Praeci