Latin
DIVIS CAELITIBVS
Marco Girolamo Vida, Opera 224-2
Unproofread scanNot analysed yet
Dira cohors, quantas populis feret illa ruinas!
Iamque emensus iter multis comitantibus heros
Vera Dei soboles Bethanes moenibus instat.
Cernit ibi moestas crinem laniare sorores
Munera fraterno tumulo suprema ferentes
Expertem thalami Marthan, atque vrbis auitae
Magdali dictam de nomine Magdalenam.
Progreditur, bustumque petit: moestißima Martha
Hunc simulat vidit, comites fratrisque sepulchrum
Deferit, ac multo venienti occurrit honore.
In sequitur soror inde, oculos imbre madentes,
Foemineis ambae plangoribus indulgentes.
Vt te post cari germani funera tandem
Accipimus venientem? vt te saepe ille vocabat
Magne hospes gelidi perfusus frigore lethi!
sset
Atque equidem credo, tunc sors te si qua dedi
Nobis,
Nolis, nunc etiam vitales duceret auras.
Nunc quoque (nil quando clari tibi rector olympi
Abnuit) haud penitus nobis spes omnis adempta est.
Talibus orabant: comites simul omnia luctu
Miscebant: moestis resonabant cuncta querelis.
Ast herostristes dictis solatus amicis
Spondetopem, superas rediturum ad luminis auras,
Actutum fratrem incolumen, quem faucibus haustum,
lilluris quarto iam Sol non videratortu.
Dicitur haec totam confestim fama per vrbem,
Quae cunctis incredibilisque &mira videri.
Vicinis populi paßim de montibus omnes
Concurrunt studio visendi, atque omnia complent.
Ventum erat ad tumulum: stat circumfusa iuuentus:
Ipse autem in medio duplices ad sidera palmas
Iam dudum tendens, oculósque immobilis heros
abat, tacitúsque parentem in vota vocabat. Diantem obseruant taciti, intentique tuentur, Quid iubeat, quae signa ferat, quo deinde cadat res. Bis toto color ore abijt: bis pectore anhelo lufremuit, nutuque caput concußit honestum.
Etce autem tumuli tremere hostia visa repente.
Omnibus extemplo, subita, formidine sanguis
Diriguit, penitusque inuasit pectora frigus,
Cùm tandem Deus has effudit ad aethera voces:
Summe parens quamuis precibus nil abnuis vnquam
Ipse meis, quaecunque petam: tamen hoc tibi grates
Munere semper agam tua quanta potentia, vidit
Cincumfusa manus, populi vidêre frequentes.