Latin
DIVIS CAELITIBVS
Marco Girolamo Vida, Opera 227
Unproofread scanNot analysed yet
Autum ingens mixtis onerosa monilia haccis,
Propexíque nitent electro molle capilli,
Nexilibus quos in nodos collegerat hamis:
Aureaque ex humero demissam fibula vestem
Eois opibus grauidam, &Gangetide gaza
Subnectit: media mieat ardens fronte pyropus,
Crebráque consertis pendent redimicula gemmis.
Qualis laeta sinus cùm tellus veris honorem
Pandit, opésque suas gremio explicat alma virenti
Haec olim amißis vtrisque parentibus orba
Restitit, &proles in opes succeßit auitas
Vnica, quas pater immensas praediues habebat.
Dumque aetas rudis, vna illi super omnia cordi
Religio fuit, &seruandi cura pudoris.
Mox autem paulatim annis feruente iuuenta
Sensibus illapsa est Veneris malesuada cupido,
Quae mentem immutans furiis subiecit iniquis
Ah miseram, abiecto non obstat cura pudori,
Non species, non fama mouet: ceßit timor omnis,
Religióque oblita: domo iam nubilis exit:
Iam conuiuia, iam spectacula laeta frequentat.
Vincláque contemptis rectoribus omnia rumpit.
Ac veluti ratis Aegaeo sine remige in alto,
Sublatos simul ac fluctus inflauerit aura,
Nunc huc incerte, deinde illuc fluctuat aestu,
Quo ventíque vndaeque vrgent spoliata magi stro.
Et iam freta opibus praedulces ambit amores
Florentum iuuenum, si quis spectabilis ore
Egregio, formaque alios supereminet omnes.