# Opera 228

Marco Girolamo Vida, Opera, DIVIS CAELITIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/228

Ergo laeta virum praestanti corpore postquam
Accepit venisse, Deum quemfama ferebat,
Nullam passa moram studio correpta videndi
Venerat: ast vbi conspicuos deperdita vultus
Hausit, & egregiae diuinum frontis honorem,
Diuinósque oculos ardentis pabula amoris,
Diriguit, penitúsque animo sententia versa est,
Atque alias longè concepit pectore flammas.
Ecce autem subitò visae spirantis ab ore
Septem adeò circumoffusa caligine, & atra
Nube exire faces, veluti cùm torris obusti
Vltima sursum flamma fugit, fumumque relinquit.
Haec Deus, haec, inquit, capitum foedißsima septem
Correptam miserae mentem vexabat Erinnys.
Tum Maria (hoc illi nomen) mutata, nec illa,
Argento quae illusa sinus modò venerat aureos,
Iam capiti crinale aurum, collóque monile
Detrahit, & tunicas squalentes exuit auro.
Iamque sui piget, & curis mordetur honestis.
Inde Deumorabat veniam, genibusque volutans,
Vt canis ad mensam procumbere suetus herilem:
Lambebátque pedes nudos, lacrymísque rigabat
Veste fouens, alios tulerat quam nuper in vsus.
Tum de marmoreis varios deprompsit odores
Thesauris: casias, & nardi mollis aristas,
Aut thuris lacrymum, atque auram fragrantis amomi,
Pronaque permulsit nudas liquido vnguine plantas.
Suauis in aëreas diffugit spiritus auras.
Cuncta Deus placida quae mente accepit, & illam

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
