# Opera 232

Marco Girolamo Vida, Opera, DIVIS CAELITIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/232

Cernere pennatum puerum fulgere per auras
Vndantichlamyde, atque auro radiantibus alis,
Delapsumque polo tranquillam impellere vtraque
Stagna manu, latéque viam signare cadentem.
Qualis stella, pater superûm quam misit Olympo
Aut nautis signum, aut populis in castra coactis,
Praecipitat flammis longè latéque coruscis
Scintillans: corda ignaris mortalibus horrent.
Ergo expectabant denso miseri agmine circum
E caelo signum intenti, laticésque quietos
Seruabant oculis, atque omnes auribus auras,
Auditum ad signum subitò vt se primus in vndas
Quisque daret, stagnóque sonanti immergeret artus.
Quippe erat inde salus semper, non pluribus, vni,
Qui subitò impulsum prior exiliisset in aequor.
Sicut vbi vacui tendunt medio aequore campi
Viribus, & rapido iuuenes decernere cursu,
Arrexêre animos cuncti, signúmque parati
Expectant pulsat pauor intus pectora anhelus
Omnibus, atque locum spondet sibi quisque priorem.
Hos inter longo detentus brachia morbo,
Brachiâque & plantas, omnes & inutilis artus
Ierrus erat, cui quondam, & opes, & auita fuêre
Praedia opima, sed vt iuuenili è corpore morbum
Pelleret, heu nimium mendaci credidit arti,
Dúmque vias omneis, medicaeque explorat opis vimPauperiem morbo adiecit miserandus iniquam, Oßibus ad viuum qui iam persederat imis. Iamque ferè denum in luctu quater egerat annum
Innumeris circunuentus morbísque faméque,
Quem postquam ad spexit propius stellantis olympi
Rere satus, sic est vltrò placido ore locutus:
Infelix, quae te segnis mora detinet vnum
Seruantem has frustra ripas, & tristibus vndam
Praesentem morbis, alij cum scilicet omnes
Protinus hinc abeant laeti, oblitíque laborum
Accipiant solitas reparato in corpore vires?
Ille sub haec, largóque genas simul imbre rigabat.
Non hoc crimen aquae, non vis mihi fontis iniqua est: Verùm ego dum motum opperior salientis aquai, Praecipites danksaltis alij se in stagna priores Ad sonitum, inualidis nequeo ipse insistere plantis,

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
