Latin
DIVIS CAELITIBVS
Marco Girolamo Vida, Opera 234-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sacra Deo domus haec, inquit, haec numinis aedes.
Vos autem versam indignos scelerastis in vsus:
S. anguine respersum est aras, animâque litatum
Hactenus antiquis concesso more sacrorum.
Indultum satis, atque ouium iam caedis abunde est
Nunc pater omnipotens pecudum volucrumque cruori
Parcere nos posthac iubet, ac fumantibus extis.
Vos diuersa manent mutatis orgia sacris:
Discite iustitiam tantùm, puraque litate
Mente, Deumque piis precibus placate volentem.
Hi vestri ritus, ea deinde piacula sunto.
Sic ait, &supplex demisso poplite ad aram
Cernuus arcana prece patris numen adorat.
Iamque sacerdotum primis exarserat ingens
Tristi in corde dolor, flammaeque iraeque coquebant: Nec nouus hic primum furor, haec odia aspera surgunt.
Antiquae irarum causae, antiquíque dolores
Haudquaquam exciderant animis, fixique manebant:
Non tamen hîc ausi sunt illum surgere contra,
Sed veriti vltricem plebem, turbámque sequentum,
Excessere aditis, nequicquam indigna minati.
Quales nocte lupi stabulis cùm forte reclusis
Appetiêre gregem, verùm custodia pernox
Obstitit, &canibus vocalibus inde reuulsit.
Olli(dira fames stimulis agit intus) abacti
edunt, &montes nequicquam vlulatibus implent.
Dum verò affatur genitorem Diuus ad aram,
Mirantes socij templum per singula lustrant,
Suspectu molem vasto, artificumque laborem,
Cautibus excisas centum, centum aere columnas
mnes e solido, omnes altis montibus aequas,
Tignáque, &aeterna ex cedro laquearia, abenoque
Aeratas porrò stridentes cardine portas,
Sectilibusque minutatim sola laeuia saxis:
Tum puro ex auro postes, mensasque metallo
E simili, &fixos alta ad donaria currus
Distinctos ebeno, &candenti elephanto.
Quae dum cuncta legunt, perfectis ordine votis
Improuisus adest, tacitúsque superuenit heros,
Atque ait: Haec moles, adeo haec immania templa
Protinus vt vento radicitus eruta pinus,
Versa repente dabunt labem, ingentémque ruinam,
Et tibi digna tuis Solyma instant praemia factis,
Quae vates ad te missos diuinitus ausa es
Tot ferro petere, aut duris detrudere saxis.