# Opera 24-2

Marco Girolamo Vida, Opera, 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/24-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/24-2

Et nobis laxas nostri vsque relinquis habenas,
Iustitiae tantum memores rectique pijque
Esse iubes, atque ipse coli te praecipis vnum.
Et quamuis mortale genus nil promere poßit
Laude tua dignum, nec quicquam mente capaci
Concipere egregium, neque enim te pingere veris
Fas cuiquam dictis, sed inenarrabile numen
Maiestâsque tua est, nostras tamen optime laudes
Non refugis, gaud esque hominum pietate benignus.
Quippe tener simul emersit per inania mundus,
Cuncta tuas ora in laudes soluê re repente,
Artificémque agnouit opus, te lucidus aether,
Te sancti volucres noua gens radiantis olympi,
Et numen sensere tuum polus alter, & alter,
Lunaque, Sólque recens, & sidera matutina.
Omnia plaudebant, supera omnia laeta sonabant;
Et cecinêre nouum tibi carmen vesper & ortus.
Interea aëreis sua erat quoque plurima campis

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
