Latin · Dactylic hexameter
245
Marco Girolamo Vida, Opera 245
Unproofread scanNot analysed yet
Clauderet, egrediens malefida ceßit vt vrbe.
Tumgenitorem obitus affarier ante propinquos
Exoptans, corámque arcanas promere voces,
Ignaros socios Taburi ima in valle reliquit.
Ipse autem ascensu superans capita ardua montis
Constitit, aërea feriunt vbi sidera cedri.
Addiderant comites se tantum ex omnibus illi
Fidus Ioannes cum fratre, Petrusque vocati.
Stabant orantes taciti, paritêrque supinas
Tendehant sine voce manus, ac lumina caelo.
Ipse autem his magno genitorem affatur amore.
Opater, en insons nunc dira ad funera pergo
Progenies tua, nec tot ferre indigna recuso,
Quando certa tibi mens, atque haec fixa voluntas,
Et tanti mortale genus: nil demoror, adsum.
Hos saltem, qui me patriaque, suisque relictis
Per varios casus lectißima corda sequuntur,
sim
Aspire, &immeritos caecis auerte periclis.
Haud vereor, quod se his homines, gens impia pas