# Opera 248

Marco Girolamo Vida, Opera, 248. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/248

Regibus, & summo te in terris reddat honore.
Siqua tamen paulatim annis labentibus aetas
Decolor inficiet mores, versisque nepotes
Degeneres surgent studijs, per dura, laboresque
Exercens lapsam reuocabo in pristina gentem.
Illa malis semper melior se tollet ad astra.
Saepesolo velut euersam, excisamque videbis,
Quam modo praedixi, populorum incursibus vrbem.
Verùm quo magis illa malis exercita semper
Altius hoc surgens celsum caput inseret astris,
Moeniaque in melius semper recidiua reponet,
Nec nisi subiecto paßim sibi desinet orbe.
Sic placitum, nostri sedes ea numinis esto.
Haec ait, & natum dextra complexus inhaesit.
Ecce autem subito rubra vihratus ad aethra
Cum sonitu fulgor micat, & polus intonat ingens.
Nam pater omnipotens manifestus ab aethere nubem
Ostendit radijs illustrem lucis, & igni.
Omnia collucent late loca. turbine Christus
Corripitur rapido, mediaque in nube refulsit,
Verus & aspectu patuit Deus, atque per auras
Diuinum toto spirauit vertice odorem
Luminis aetherei specimen, genitoris imago.
Nec secus emicuit roseo pulcherrimus ore
Insolita circum perfundens omnia luce,
Quam cum manè recens lucis fons aureus inrens
Lumine Solcaelum exoriens rigat omne profuso,
Oceani in speculo longe resplendet imago,
Et creceae effulgent aurata cacumina syluae.
Talem se socijs mirantibus obtulit heros
Amborum in medio vatum, quorum alter adiuit
Flammifero quondam inuectus caeli ardua curru,
Et tranauit equis insultans aëris auras:
Isacidum Pharijs genus alter duxit ab oris
Dux profugum, legésque dedit, moremque sacrorum
Nec non caelicolûm propius tum maxima pandi
Visa domus, caelique ingens apparuit aula.
Tum genitor nubis fulrens candentis amictu
scula libauit nato, & vox lapsa per auras.
Hic mea progenies hic est mea magna voluptas.
Vni huic mortales omnes parete volentes.
Nec plura his toto assonuit chorus omnis olympo
Caelestum cantu vario, plausumque dedêre.
Tum demum in faciem consuetam redditus heros
Attonitos socios monstrisque, metuque sepultos
Excitat, atque hominis mortali apparuit ore.
M. HIERONYMI VI

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
