Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 252
Unproofread scanNot analysed yet
Nec minus interea bis seni ex agmine mißi
Bis senos Christi ad socios, euertere si quem
Possent, &furijs deceptum incendere iniquis.
Illi autem plenimonitis ducis (ante futura
Praescius ista suis praedixerat omnia) seruant
Inuictos animos, inapertaque pectora fraudi,
Quanquam hostis species sese transformet in omnes
Nequicquam expertus, mentésque indagine captet.
Vnus non valuit sese his subducere vinclis
Iscarius pesti infandae deuotus Iudas,
Lectorum procerum labes, &pestis Iudas.
Hic se olim addiderat socium vestigia Diui
Ingressus, patria, atque opibus, carisque relictis
Incerta exilia, incertas quacunque paratus
Ire vias, talique necem prorege pacisci.
At mox coeptorum piguit, durique laboris
Paulatim pertaesum, animo tum voluere secum
Nectes atque dies tacitus, siqua potis arctis
Legibus exolui, &priscae se reddere vitae,
Indignans longum incassum cecidisse laborem.
Hos abitus, iamque hos abitus, &furta parabat
Impatiens operum, rebus non laetus egenis.
Talibus vndantem curis, animóque labantem
Iampridem, nigrae reperit dux ipse cohortis
Haud minus exultans animis, quam monte sub alto
Cùm procul aspexit tendentem in pascua ceruum
Getulus leo, quem siccis exercet hiantem
Faucibus ex longo collecta insania edendi.
Ac prius in faciem Galilaei versus Iorae,