# Opera 254

Marco Girolamo Vida, Opera, DAE CHRISTIADOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/254
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/254

Quam nunc amittis sortem, irreparabile donum,
Obtabunt seri post secula mille nepotes.
Atque adeo quae vota foues, quam mente secas spem
Laetitia elatos animos inflatus inant,
Omnia discerpent, rapientque per aëra venti.
Excute, dum licet, infandam de pectore pestem,
Quaeque imis te nunc est addita cura medullis.
Iamque sacerdotes, totaque ex vrbe senatus
Secretam in templi sedem concesserat omnis,
Ipse sacerdotum primus, cui tempora sacra
Infula cingebat, Caiphas in sede sedebat
Celsior aurata inde alij longo ordine ciues,
Quos omneis circunsiliunt, acuuntque furorem
Tartareae haud vlli visae sine corpore pestes.
Nec mora, nec requies, sublapsae in pectora cunctis

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
