Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 255
Unproofread scanNot analysed yet
Primores inter gentis non vltimus ipsos,
Cuilonge menti melior sententia, sed non
Audebat dictis contra omnes tendere solus.
Ille Deo quondam sese inscius intulit hostem,
Atque dolis frustra contra stetit. inde vbi numen
Admonitus sensit, veluti de nocte profunda
In lucem renocatus ei se iunxit amore,
Clam tamen, insensae vitans odia aspera gentis.
Tum verò illius de vita, &sanguine cerni
Vt vidit, lethúmque insonti triste parari,
Non tulit vlterius latebras, haecque ediditore
In medio non obscuram, non lucis egentem
Rem ferimus, neque enim vereor iam vera profari
Pro patria, quamuis mihi sint extrema ferenda.
Cernitis hunc omnes manifesto numine ferri,
Maioremque homine, &nosmet nisi fallimus ipsi,
Vera Dei patuit soboles, verus Deus, ille
Olim quem toties afflati numine vates
Venturum cecinêre, nefas quo triste piaret,
Commendans genus aeterno mortale parenti.
Hoc liquet, hoc vltra non in discrimen agendum.
Huius ope innumeri, quos nox obscura premebat
Luminibus captos, iucunda luce fruuntur.
Multi etiam voces obstructis auribus orti
Accipiunt, redduntque, aegris quot reddita venit
Insperata salus, qui lenta aut membra trahebant
Victa lue, aut subito correpti corpora morbo?
Treis etiam (nostis) obita iam à morte reduxit
Elatos idem in lucem. modo Lazarus omnem