Latin · Dactylic hexameter
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 257
Unproofread scanNot analysed yet
Corpora, &arma iacent, latè &via facta p hostes.
Haud illi secus accensi meliora monentem
Excludunt adytis, atque extra moenia trudunt.
Tum verò Caiphas, vbi facta silentia linguis,
Sic orsus, sibi quae sedeat sententia, pandit.
Haud equidem moror, ò ciues, quòd versus ad hostes
Iste etiam infando captus perfugerit astu,
Qui toties summa pro re, pro legibus olim
Obiecit patriis caput vltrò, ipsúmque premebat
Obnitens contra nuper sermonibus hostem.
Tanta est artificis pellacia, vis ea fandi,
Vt quoscunque velit vertat, superétque venenis,
Scilicet hunc credam caelo diuinitus actum
Nobis venisse auxilio, qui se impius ortum
Patre Deocanit, ac leges abolere parentum
Antiquas cupit, atque nouos inducere ritus.
Séque vltrò excidio templi venisse fatetur,
Quod nostri monitis olim caelestibus acti
Impensis tantorum operum struxêre parentes.
Quae nouitas, aut religio, qui denique mores?
Ille etiam, ne quid sceleris sibi restet inausum,
Sacrilegus sontes, &quorum crimina nota,
Prosequitur venia, haud veritus scelerata subire
Limina, nec festis parcit de more diebus.
Ergo agite, atque illi insidias, lethúmque merenti
Maturate viri: crescentem extinguite flammam,