# Opera 26

Marco Girolamo Vida, Opera, 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/26

Fungitur ille, tui vera, atque simillima imago
Filius, aeternum qui tecum viuit, & vnum
Est, & idem tecum, tibi nec diuellitur vnquam.
Nascitur humana sub imagine, nascitur ille
Qui semper fuit, est, & erit, cui sidera parent:
Mortalique Deus tegitur sub molè, nec artus
Respuit humanos, nec vitae incommoda nostrae
Factus homo, mortique etiam se subijcit vltro,
Vt nos aeternae mortis de faucibus haustos
Eriperet, claróque humiles inferret olympo.
Ille etiam, mundo cùm venerit vltimus aeui
Terminus, ante noua quàm flagrent omnia flamma,
Arce tuo missu ad terram descendet ab alta
Aetheris, vt vitas hominumque, & crimina discat

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
