Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 262
Unproofread scanNot analysed yet
Aruaque, qua Marethon, quam proxima nubibus Ermè,
Qua Sigoris mirata nurum, dum incendia versa
Respicit, humanos seruasse in marmore vultus,
Concretíque salis subitûm traxisse rigorem,
Qua calet Asphaltis flammis infamibus vnda,
Ingentésque palus ad caelum exaestuat aestus
Aëra contristans graueolenti sulfuris aura.
Quondam hîc laeta seges, riguísque rosaria campis:
Nunc statager dumis, obductaque sentibus arua,
Crimen amor malesuade tuum, vim tendere adorti
Infandam indigenae pueris caelestibus olim
Diuina capti facie, &florentibus annis,
Fecißentque, fuga nisi se illi ad sidera lapsi
Remigio nixos rapuissent praepetis alae.
Non tulit altitonans pater, atque vltricibus omnem
Inuoluit flammis tractum, immersitque profundo.
Squalet adhuc cinere, &putri latè ora fauilla.
Infoecunda ideo terra, &sine fruribus agri,
Difficilésque aditus, &inacceßisecessus.
Illic, vt fama est, nitidum florem educat arbos,
Quem cupiunt iuuenes, cupiunt decerpse puellae.
At simulatque graui perflante euanuit austro,
Succedunt poma hirsutis asperrima barbis,
Quae nulli iuuenes, nullae cupiêre puellae.
Haec tamen aspectu solida &sincera putares,
Foeda sed illuuies intus, subitóque fatiscunt
apta.
Ad tactum cinefacta, hominum nihil vsibus
Pallida item flauis, cùm vix seges albet aristis,
Dira immaturas messes interficit aura.
Protinus hinc subeunt populi Simeone creati, )ui Saroën, Molodamque viri, Scicelegidaque oram
Felicem frugum, laetósque vligine campos,
Qui Sipabota colunt, Asanésque biuerticis arces,
Quique Atharin quondam generosos palmite colles,
Remmona qui, cultísque erectam in collibus Ain,
Et quos thurilegae pascunt centum oppida Idumes,
Ruraque odoriferas Arabum vergentia ad oras.
Ecce autem Isachari magno clamore nepotes
Ingreßi delubra petunt, aramque salutant.
uens victu facilis, contentaque finibus arctis. Hîc adsunt, quos Hermonius sub vertice pascit, Hermonius generator apum, generator equorum. Qui Taburi capita alta tenent, quibus ardua rupes varmeli domus. haec rapidogens turbine quondam