Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 265
Unproofread scanNot analysed yet
Gensoris, fandíque potens, foecundáque veri
Nascentem gemino Iordanem fonte salutat.
Omnis iit Galilaea. omnis Samarea penates
Deseruit studio gens tantum accita videndi.
Saepe hac rege satus superûm tellure moratus
Sponte Deum se detexit. miracula rerum
Asseda nunc etiam meminit, meminêre Caperna,
Et vetus amisit quae nomen Graia Sebaste.
It Bethole, eductáque ad sidera Bessais arce,
Et quos piscosis Gennesara proluit vndis.
Leuigenae vero sacrum genus omnibus ibant
Immixti, neque enim propria his regio vlla colenda
Sorte data est, sed diuersas dux legifer olim
Huc illuc oras aequè est partitus in omnes,
Praefecitque sacros aris, próque hubere glebae
Et iugulare dedit pecudes, atque exta cremare.
At non contentus regnis, sceptrísque Manasseus,
Sortitus quae trans fluuium sibi iunxerat ampla,
Protulit imperium, qua Nepheca, Bersaque surgunt
Venatrix, pecorúmque altrix, &Dora ferarum.
Olli etiam parent Tenachos, nemoros aque Iebla,
Et Magedos nulli populis, opibúsque secunda.
Quâsque rigat Taphua claris argenteus vndis,
Ver vbi perpetuum, scatebrísque recentia prata.
Succedunt qui trans Iordanis flumen opima
Arua serunt, tribus ipso etiam deducta Manasseo,
Nec non Gade sati, nec non Rubene creati
Belligero, fratrum cunctorum maximus aeuo
Qui fuit, vna omnes vrbem ingrediuntur, vt olim