# Opera 270

Marco Girolamo Vida, Opera, DAE CHRISTIADOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/270
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/270

Nunc primum venit, illius sed cognita fama
Iampridem virtus, neque enim mihi cernere coram
Eas fuit, aut vocem diuinam hausisse loquentis.
Adueniat: placidus tectis assuescat amicis.
Vos hîc expectate. viros, qui exacta reportent
Omnia, dimittam, meâque illum ad limina ducant.
Atque vtinam libeat longum his in sedibus olli
Degere, & hospitij dignetur nomine tectum,
Quod nostros iuuet interdum memorare nepotes,
Hospitibúsque locum felicem ostendere seris.
Interea aduentu vestro intermissa sequamur
Carmina, & antiquos patrum repetamus honores,
Dum nigra roriferis nox terras obruat vmbris.
Sic ait, ac neruis socians concordibus ora
Obloquitur numeris. quae concinit, ordine picta
Cuncta putes, aut textilibus simulata figuris.
Nempe Paretoniis cantu deducit ab oris
Isacidum genus, arrepta maris aequora virga
Vt profugum dux findat, aquasque impune per altas
Vt sine nauigiis ierint pelagíque profunda
Sicco calcarint pede. nanque induruit humor
Aridus, & liquidas late est via secta per vndas.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
