Latin
DAE CHRISTIADOS
Marco Girolamo Vida, Opera 274
Unproofread scanNot analysed yet
Ore premens signet venturi praescius heros.
Quem senior tali aggreditur sermone precando:
O caeli decus, in quemquam tam immane putandum est
Posse scelus cadere? quisnam foedißimus ille? :
Faxo hodie nunquam nobis illudat inultis.
Non adeo effugit cum sanguine viuida virtus
Pulsa annis, nec dextra mihi tam frigida languet.
Sic ait, &pariter vagina liberat ensem.
Dux autem signis manifestis prodidithostem,
Sed cunctis mentem eripuit, voluítque latere,
Donec res perfecta. dehinc haec edidit ore:
Imo omm ex numero mihi nemo hac nocte suprema
Vestrum non infidus erit, solúsque relinquar.
Tu quoque, magnanimo cui nunc ea copia fandi
Sub tecto, atque amplis tendis super aethera dictis