# Opera 276-2

Marco Girolamo Vida, Opera, DAE CHRISTIADOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/276-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/276-2

Quo ferrum, flammaeque? palam conspectus in vrbe
Conuentu cecini magno praecepta parentis,
Cur non vna omnes vos tunc tenuistis inermem?
Ista sub obscurum noctis cur agmina cerno?
Quod si me tamen ad mortem deposcitis armis
Insontem, & vobis adeo obstat gloria nostra,
Hos sinite illaesos nihil hi meruere, nec ausi;
Tantum dilecti comitis mandata facessunt:
Vnus ego vestras explebo deditus iras.
Haec ait, & bis se quaerentibus obtulit vltro.
Illi autem ad vocem toties (mirabile visu)
Procubuere, solóque ingentem fusa dedere
Arma
Anma sonum, atque oculis subito nox plurima oborta

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
