# Opera 278

Marco Girolamo Vida, Opera, 278. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/278
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/278

Et super incumbens inhonesto vulnere tempus
Occupat, ac patulam dicto ocyus amputat aurem.
Quod Deus aspiciens subito dextramque tetendit,
Deci samque ab humo madido cum puluere partem
Sustulit, applicuítque manu medica, vnde resecta
(est,
Affixitque loco: nullo haesit fixa dolore,
Vlla nec apparent vestigia vulneris vsquam.
Mox socium increpitans vim dextra arcere volente
Condere tela iubet, vetito neque fidere ferro.
Ni faciat, senior nequicquam magna locuto
Strictum ardens illi per costas exigat ensem.
Non istis opibus, non istis nitimur, inquit,
Viribus est genitor, qui me si funere acerbo
Eripere, & fuso nati sine sanguine vellet
Placari generi humano, centum agmina posset
Caelicolûm, mihi centum acies summittere ab arce
Siderea, infensum qui coetum hunc ense trucident.
Militiámne adeo superûm, pugnatáque bella,
Atque potestates varias, & nomina nescis?
Nunc sine me imperijs magni parere parentis,
Quae me sola premunt. hominum nil demoror arma.
Talibus auditis senior vix desinit irae
Initus, veluti aspexit si forte magistri
Assuetum imperijs ceruum media vrbe Molossus,
Syluestrem ratus insequitur. vix voce coërcet,
Venator rabido instantem ceruicibus ore. Ergo sponte sua victum, nec viribus vsum Corripiunt cuncti (heu, species indigna) trahuntque

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
