Latin
280
Marco Girolamo Vida, Opera 280
Unproofread scanNot analysed yet
Primores ad sunt procorum, poenásque reposeunt
Vni infensi omnes, atque illum torua tuentes
Perterrent, vinctumque minis crudelibus vrgent.
Tum gentis primus Caiphas ita denique fatur:
Res hodie bene gesta viri. non artibus vllis
Infandum euasit caput illi nulla supersunt
Effugia instaurandi animi, &quod restat, agendum
Nunc est illa dies qua gloria maxima sese
Ostendit nobis sed opus properantibus astu.
Accipite, &linguis omnes, animisque fauete.
Nulli fas nostrum quenquam demittere morti.
Romani ducis arbitrio stat quisque caditve.
Quaeramus lethi causas, &crimina primum,
Inde ducem instructi verbis adeamus, vt ipse
Audiat, &morti indefensum destinet hostem.
Sit ait: hinc captum alloquitur: tu ne ille supremi