# Opera 280

Marco Girolamo Vida, Opera, 280. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/280
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/280

Primores ad sunt procorum, poenásque reposeunt
Vni infensi omnes, atque illum torua tuentes
Perterrent, vinctumque minis crudelibus vrgent.
Tum gentis primus Caiphas ita denique fatur:
Res hodie bene gesta viri. non artibus vllis
Infandum euasit caput illi nulla supersunt
Effugia instaurandi animi, & quod restat, agendum
Nunc est illa dies qua gloria maxima sese
Ostendit nobis sed opus properantibus astu.
Accipite, & linguis omnes, animisque fauete.
Nulli fas nostrum quenquam demittere morti.
Romani ducis arbitrio stat quisque caditve.
Quaeramus lethi causas, & crimina primum,
Inde ducem instructi verbis adeamus, vt ipse
Audiat, & morti indefensum destinet hostem.
Sit ait: hinc captum alloquitur: tu ne ille supremi

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
