# Opera 282

Marco Girolamo Vida, Opera, 282. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/282
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/282

Lumina, nec comites, nec matrem conspicit vsquam,
Sed loca sola metu videt exanimata, viarumque
Immemor, atque horrere nigra circum omnia nocte.
Talis erat miser ille animo confusus, & haerens.
At cari nomen tandem abiurauit amici,
Pro quo sponte neci modò se deuouerat ardens.
Quin etiam, quo se tegeret, succedere tecto
Hostili tulit, & famulis se immiscuit amens.
Nec latuit tamen illum omnes inimica tueri
Suspectum, & latebras verbis vrgere fouentem,
Terque adeo obiectum nomen, patriamque magistri
Audierat, ficto ter dißsimulauerat ore,
Cùm matutino mediae iam noctis abactae
Edebant cantu cristatae signa volucres,
Auroram in tectis solitae acri voce vocare.
Tum monitus verborum heros quae extrema cane(bat,
Ingemuit, rupitque imo suspiria corde,
Et penitus duris tristi dolor oßibus arsit.
Tum se se miser incusans, turpemque timorem,
Erepsit furtim foribus, solusque per vrbem
Totam illam ingemuit somnis sine munere noctem
Menti caniciem demissam in pectora vellens.
Quin illum hanc perhibent mox semper flesse sub horan
Admißi memorem dum vixit. cum aethera pandens
Saepe oriens solis, saepe ater vesper in antris
Inuenit luctu indulgentem, eademque querentem,
Dum nulla admittit moesto solatia amori.
Deserti subeunt monita vsque nouißima regis,
Ac se perculsum muliebri voce recursat.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
