Latin
283
Marco Girolamo Vida, Opera 283-2
Unproofread scanNot analysed yet
Insolitam speciem, insolitos miratur honores
Oris, &expleri nequit, hunc è stirpe fatetur
Aut diuûm, aut saltem magnorum e sanguine regum,
Et secum sortem capti miseratur iniquam,
Iamque fauet, tacitusque agitat, siqua potis illum
Impune eripere, &ruptis exoluere vinclis.
Quem sic alloquitur: quae te commissa fatigant?
Fareage, qui casus? vnde haec effusa repente
Tempestas tibi? num tantis scelera impia mersum
Implicuêre malis? an diuùm tristior ira?
Vnde domo? quo te memoras è sanguine cretum?
Aut quibus aspiras sceptris? quae debita regna?
Christus ad haec paucis: non huc ego criminis ergo
Protrahor: haud turpi mihi mens obnoxia facto.
Sed patris, immensi caeli cui regia paret, Iussa sequor, nec regna moror mortalia, quamuis Haud equidem clara me regum è stirpe negarim. Haec tantum. ille autem admirans decus oris honesti,
Nunc hoc, nunc illo sermone affatur, &omnem
Explorat: sed responso non ampliùs heros
Dignatur saeuo curarum exercitus aestu.
Tandem illum dux, vt turbam compescat acerbam,
Seruari iubet, atque domo interiore recondit.
M. HIERONYMI VI