# Opera 284-2

Marco Girolamo Vida, Opera, DAE CHRISTIADOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/284-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/284-2

Ef ρgnus & pulrram κΛίεγεορ ferτιν
JAma volans iam finitimas impleuerat vrbes,
Exceptum insidijs heroa, dolisque suorum:
Obscurus tamen atque incerto autore vagari
Rumor adhuc, nec dum matris penetrarat ad aures,
Cuncta licet nunquam illa animo secura timeret
Praesago: nempe audierat, vatumque tremenda
Terrebant monita, pro libertate piorum
Natum sponte sua subiturum funus acerbum.
Ast vbi Iosephus senior praesensit (ei olim
Alma parens fuerat superûm concredita iußis)
Nazaren linquens Solymorum se intulit vrbi,
Vix introgressus videt omnia feruere multo
Concursu populi sublustri nocte per vmbras,
Moeniâque ingentimisceri tota tumultus.
Ecce
Bucautem elapsus manibus, telisque cohortis
Fidus Ioannes pallenti tristior ore
Occurrit: sed vix amens agnouit amicum,
Dum trepidat, casusque animo ducis haeret acerbus.
Cui senior: heus siste gradum, quò te rapis? inquit: Quores nostra loco? sine te nunc vester vbi dux Patre Deo satus? aut strepitus quis tantus in vrbe: Hei mihi non fallunt pauidam praesagia matrem. Sic ait. illum autem iuuenis complexus, & haerens Tantum fundebat lacrymas, gemitusque ciebat. Tandem pauca refert. nostra heu spes occidit omnis,

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
