# Opera 288-2

Marco Girolamo Vida, Opera, DAE CHRISTIADOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/288-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/288-2

Hos inter pietate olim quam maior Iudas,
Tam sese sobole egregia superextulit omnes,
Iudaeamque suo dixit de nomine terram.
Hinc (licet in medio series longißima patrum)
Dauides ortus, regum pater, vnde meorum
Per bis septem exit genus actum ab origine reges.
Verum longe aliud iuueni genus: ille parentes
Quamuis mortales mortalibus editus oris
Dignatur, tamen est Diuo caelestis origo,
Estque Deo genitore satus, gaudétque parente,
Cui mare veliuolum, cui tellus paret, & aether.
Illum autem aëreas in luminis edidit auras
Nunquam mixta viro mulier, foetaeque remansit
Virginitas, olim vt vates cecinêre futurum.
Nam pater omnipotens foecunda desuper aura
Afflatam impleuit: tumuit diuinitus aluus.
Quòd verò genitor vulgo sum creditus ipse,
Haud ita res, mihique alma parens accredita tantum,
Qui cum animi posset curas, durúmque laborem
Partiri, mox me samae, niueóque pudori
Permetuens, eadem dignata est nomine veri
Coniugis immeritum, nec tali munere dignum.
Haec erat (vt reuocans rem cunctam ab origine pandam)

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
