# Opera 289

Marco Girolamo Vida, Opera, DAE CHRISTIADOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/289
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/289

Iudaeas inter virgo pulcherrima nymphas
Centum optata procis (Mariam dixêre) parentum
Vnica progenies. vrbe edita Nazaraea.
Ipsa autem aeterno prae virginitatis amore
Oderat & thalamos: & se sacrauerat aris.
Anna tamen grandaeua parens haud nescia
vatum
Plenáque venturi è gnata praeuiderat olim
Egregiam factis sobolem, regémque futurum,
Qui populos magnos magna ditione teneret.
Id caelo fixum esse, pios id prodere vates.
Saepè illam in somnis monuit vox missa per auras
Iungere connubio natam, generósque vocare.
Iamque erat apta viro, iam nabilis. hactenus autem
Distulerant superûm monitis parêre parentes.
Cùm media ecce iterum sublimes luce per auras
Vox audita: viro properate ò iungere natam.
Nec generi longe optandi. de sanguine vestro
Quaerantur de more. omnis mora segnis abesto.
Lontinuò paruam vulgatur fama per vrbem.

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
