# Opera 29

Marco Girolamo Vida, Opera, 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marco-girolamo-vida/opera/29

Tu soli radios, tu praebes augmina Lunae,
Ceteraque accendis, pacisque micantia caeli
Sidera luce tua, & totum iubare aethera vestis.
Secula tu reparas semper fugientia mundo
Tempora dispensans, annos, mensesque, diésque
Et lucis, noctísque pares tu diuidis horas.
Atque orbis velut essator vnicus, omnium origo,
Sic etiam tu cunctarum concordia rerum,
Tu mundi tu concentus, tu consona Musa
Perpetua in seriem nectens elementa catena
Suspendisque grauem telluris in aëre molem,
Et suspendis aquas, tot vasti stagna profundi,
Atque pares orbis lati moderaris hahenas.
Omnia solus agis, solus pater omnia curas.
Nec te centimanum dicam tamen es tibi totus
Ipse manus, totusque oculi, digitique pedésque,
Brachiaque, & mundo noua semina sufficis vnus
Vsque nouas animas in membra recentia fundis
Humanigeneris sator indefessus, & orbem
Finibus in cunctis varijs animantibus imples.
Nec sine te it quicquam aëreas in luminis oras.
Per te concipiunt foecundis imbribus agri,
Seminaque educit dias calor almus in auras.
Gramine conuestis sola: versicoloribus arua
Floribus appingis, pictisque tapetibus ornas
Semper vere nouo: nec certus rumpitur ordo.
Spicea serta gerens, maturáque semina curua
Falce legens, alimenta animantibus ingruit aestas
Rore leui arentes reficis nocte humidus herbas:

---

Marco Girolamo Vida, Opera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
